- BALTHEUS
- I.BALTHEUScingulum militare est, cui insertus gladius gestatur; sine quo nemo militaribus ordinibus censebatur dignus. Sidonius Apollinaris carm. 2.------ ------ Bullis hostilibus asperSubligar a laeva fulgentem Baltheus ensem.Recte bullis, nam ex auro appositae illae, quare a Treb. Pollione in Gallienis c. 2. dicuntur Balthei aurati et constellati, Virgil. Aen. l. 12. v. 942.------ ------ Humero cum apparuit altoBaltheus, et notis sulserunt cingula bullis.Talibus autem milites ac Duces usi, vilioribus bullis ornatos enses Gladiatores gestârunt. Pseudo-Cornut. ad v. 44. Sat. 4. A. Persti. de Gladiatoribus, inquit, tractum, qui accepta vulnera inauratô tegunt baltheô. Porro aurô gemmae, quo speciosior esset apparatus, addebantur: Unde Corippo.---- ---- Pretiosaque cingula gemmis. etc.Certe Balthea Militum, apud Romanos, argentea passim occurrunt. Plin. l. 33. c. 12. Et quid haec attinet colligere, cum capuli militum, etiam ebore fastiditô, caelentur argentô, vaginae vatillis, balthei laminis crepent? etc. Idque gregariorum: Unde non mirum, si Ducibus et Tribunis Balthei essent aurati stellatique, i. e. gemmati. Aurô enim vel aureis clavis configebantur, et gemmis stellabantur. Virg. l. 9. Aen. v. 359.------ ------ Et aurea bullisCingula.i. e. clavis aureis, ut interpretatur Servius. Meminit horum Trebellius Pollio locô cit. Nam quum cingula sua plerique militantium, qui in convivium venerant, ponerent horâ convivii, Salonius puer sive Gallienus, his auratos constellatosque baltheos rapuisse perhibetur: et quum esset difficile in Aula Palatina requirere, quod periisset ----- postea togati ad convivium cincti accubuerunt ---- atque hinc tractum morem, ut deinceps cum Imperatore cincti discumberent. Ubi tamen Salmas. pro consiellatos mavult legere postulatos, h. e. pustulis vel bullis argenteis distinctos. Pustula namque de argento optimo dicebatur: unde et pustulatum argentum. Martial. l. 8. Epigr. 51. v. 6.Et niveum tandens pussula vincit ebur.Pustulatos igitur baltheos hîc interpretatur, pustulis aut bullis ornatos, i. e. optimô argentô variegatos ac ornatos. Vel legi posse, costulatos ait, i. e. regulis quibusdam et virgis argenteis, in modum costarum positis et ordinatis distinctos. Et sic costulae argenteae dicerentur in baltheorum ornatura, ut laminas et batillos eisdem ornandis et gladiorum vaginis, apud Plinium, ,memorari vidimus. Vide Salmas. Notis ad Ael. Spartian. in Hadriano Caes. et Trebellium Pollionem l. cit. Sed et Venatoribus quoque in usu fuisse, docet Levius Andronicus, apud Terentianum Maurum l. de Metris etc. Fuit autem Baltheus usque adeo militi necessarius, ut Imperatores inaugurandi eô cingerentur, ac per eum ipfam significarent militiam: ut gestatus militem signaret, depositus exauctoratum seu ignominiosâ missione excedere castris iussum essetque haec militaris cinguli ademptio, gravissima simul ac ignominiosissima nota. Vide Freculphum Tom. 2 Chron. l. 3. c. 15. Herodian. l. 2. et 7. Hinc passim apud populos cingulum seu Baltheus pro militia, vide Treb. Pollionem in Gallieno: et accinctus pro milite, discinctus, pro inhabili ad militiam, apud Auctores. Ovid. Amor. l. 1. eleg. 9. v. 41.Ipse ego segnis eram, discinctaque in otia natus.Ad formam militaris disciplinae et civici Magistratus solebant cingi. Lucanus Pharsal. l. 7. v. 430.Sarmaticumque premet succinctus Consul aratrum, etc.Stringebatur autem Baltheus fibulâ communiter, ut infra dicemus. Plura apud Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 9. paralipom. in c. ult. Aliter paulo sumitur vox Balthei, apud Quintilian l. 11. c. 3. ubi de Toga loquens sic ait, Sinus decentissimus, si aliquanto supra imam togam fuerit, numquam certe sit inferior. Ille qui sub humero dextro ad sinistrum oblique ducitur, veluti Baltheus, nec strangulet, nec fluat. In quibus verbis, Baltheus Gronovio est collectio rugarum circa pectus, sub dextro brachio incipiens, in medio latioribus et exstantioribus rugis, ut speciem tabularum sibi invicem superstructarum, simul umbonis referrent, in latum infra desinens in sinum, in longum porrecta usque sub sinistrum brachium, ibique velot nodô contracta, sic tamen ut nullum post tergum emineat. Ab illa autem umbilici specie et tubere, quod in medio apparebat, et totus baltheus dicebatur Umbo, quod probat ex collatis verbis fabii et Curii, Epist. ad Ioan. Rhodium. Unde Umbo candidus, pro Toga pura, apud Persium, Sat. 5. v. 33. Octavius vero Ferrarius ipsum hîc sinum Balthei nomine intelligit: Nam quemadmodum baltheus militaris cingebat pectus, sic sinus ille brachio subiectus ad instar cinguli hominem circumdabat, non quidem recte, ut baltheus, sed obliquô ductu, quia ad sinistrum altior, demissior in dextro erat. Imo Quintilianus, inquit, duplicem sinum superiorem videtur statuere: alterum, qui cadebat in pectus, pars scil. togae, quae subiecta humero dextro e Baltheo evolvebatur et reflectebatur, ac descendebat ad inferiora: alterum, Baltheum ipsum, rugas scil. constrictas ac coactas, quae de sub sinistro brachio ad sinistrum humerum recurrebant; non tamen, ut duplex sinus fuerit, sed duas habuerit partes. Ita ergo, Baltheum Quintiliani, concedit umbonem dici posse, si per umbonem intelligatur sinus rugis ac plicis fortuitis protuberans; non vero, si nodus ille et artifex contabulatio, quam in toga numquam fuisse contendit, de Re Vestiar. l. 1. c. 39.II.BALTHEUSquoque in Ecclesia Romana Zona dicitur, quâ Episcoporum, Sacerdotum et Ministrorum etiam inferioris gradus Ecclesiastici, vestes construinguntur. Annales Anianenses, Unam vero partem sibi reservavit, quam dedit Benedicto Abbati S. Anianensis Archisterii, videlicet Crucis dominicis cum gemmis, bratheas aureas contextas cum gemmis, baltheos aureos similiter gemmatos, calices aureos etc. Vide quoque Honorium Augustodun. l. 1. c. 226. et Librum Sacram. apud Menardum p. 260. Eius vero, quô Roman. Pontifex consecrandus praecingitur, meminit Ioh. Diaconus in Vita S. Gregorii M. l. 4. c. 80. Porro in exilitate balthei, quae unius pollicis mensuram numquam excedit, speciem propositi regularis olim a S. Benedicto statuti ----- eum servâsse, luce clarius manifestat. Et Anonymus in Vita Paschalis II. Pontific. Roman. Deinde in Patriarchale ascendentes Palatium, ad duas curules devenit. Hîc baltheô succingitur cum septem exinde pendentibus clavibus, ex quo sciat septem sigillis (Apocalyps. c. 5. 6.) septiformem Spiritûs S. gratiam cunctarum Ecclesiarum, quibus simul, Deô auctore, praeest, regimini in claudendo aperiendoque, tantâ ratione providere debere, quanto sollertius id, quod intenditur, operatur. Vide quoque Iohannem Sarisber. Ep. 42. Alius ab hoc est Baltheus mundialis seu saecularis, cuius mentio apud Ivonem Garnot. in Chron. apud Lambecium Comment. de Biblioth. Caes. l. 2. c. 8. in Ludovico Pio: Ipsius denique tempore coeperunt deponi ab Episcopis et Clericis balthei gemmeis culturis honirati et cinguloa aurô compta et exquisite et alia saecularia pariter ornamenta etc. Vide supra. Hinc Baltheum auferre, pro degradate, apud Aimoinum Histor. Francor. l. 3. c. 93. Vide infra, ubi de Degradatione, et pluta hanc in rem, apud Car. du Fresne Glossar. Occasio vero Balthei huius ex Vet. Test. in quo Gap desc: Hebrew seu Baltheus, erat inter octo indumenta seu Vestes Pontificis, quae Aureae dicebantur; non quod totae ex auro constarent vel omnes qurô illusae ac interstinctae forent, sed quod quibusdam ex iis aurum varie intextum, reliquae autem coeteris eius vestibus ornatiores et splendidiores erant. Omnes enim ex lino erant purissimo et pretiosissimo, vide de iis Exod. c. 28. Et quidem quatuor harum, inter quas et Baltheus, Pontifici cum reliquis Sacerdotibus communes erant, reliquae Pontifici propriae, ut infra videbimus. In quo sacro ornatu ministrabat Pontifex quottidie in Sanctuario, iuxtaque eum Sacerdotes suô ordine. Sine his vestibus enim operari sacris non licebat: Baltheusque inprimis, ut qui reliquas vestes contineret, sacer habebatur; quem proin, solâ ministerii horâ, adhibendumfuisse, cum reliquus habitus totô Ministerii die retineri posset, aiunt Magistri, ut videre est, apud Ioh. Seldenum de Synedriis veter. Ebraeor. l. 3. c. 11. Sed et praeter vestes aureas, inque iis Baltheum, habebat quoque Pontisex quatuor Vestes albas, prioribus quatuor cognomines ex lino contextas, quibus is solus urebatur, semel in anno, cum piaculare sacrum admunstraturus interius adytum intraret: quô peractô eas deponebat, sequenti annô novas rursus accepturus. Inter quas iterum Baltheus seu Cingulum etat, ut videre est Levit. c. 16. v. 4, 32. Ad quod respexit Esai. c. 11. v. 5. ubi de DOMINO nostro, cuius illustris typus erat Pontifex, Erit enim iustitia, inquit, cingulum lumborum ipsius, et fides ipsa cingulum feniinumeius. Vide A. Rivetum Exercitat. in Exodum cap. cit. et Franc. Burmannum ibid.III.BALTHEUSvide infra Zodiacus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.